| admonet inmiscetqve preces partim rogat, partim ad- | 10.153.1 |
| monet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua | |
| dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent. | |
| et est superioris versus expressio: nam edocet, quae peterent et | |
| quod eum sollicitabat. 'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia | 5 |
| instabilis est et vaga fortuna. tarchon hoc nomen ubique graece | |
| ponit, excepto uno in loco, ut {⁴³est}⁴³ "haud procul hinc | |
| Tarcho et Tyrrheni": quod metri causa fecit. |