| prima tenet more viri fortis in principiis est: alibi | 10.157.1 |
| "princeps ante omnes densum Palinurus agebat agmen". | |
| rostro phrygios svbivncta leones {⁴³pro 'subiunctos leones habens'.}⁴³ | |
| vult pro iugo rostrum navis fuisse, leones autem singulos in sin- | |
| gulis navis partibus fuisse depictos. sane notatur a criticis Ver- | 5 |
| gilius hoc loco, quemadmodum sic cito dixit potuisse naves Aeneae | |
| fieri: quod excusat pictura, quam solam mutatam debemus accipere. | |
| {⁴³ergo hanc navem Aeneae ab Etruscis datam intellegamus. quidam vo- | |
| lunt hanc navem ex his esse quibus Aeneas ad Euandrum erat evectus, | |
| et ad Etruriam terra esse portatam.}⁴³ | 10 |