| alpheae ab origine pisae Alpheus fluvius est inter | 10.179.1 |
| Pisas et Elidem, civitates Arcadiae, ubi est templum Iovis Olympici: | |
| ex quibus locis venerunt qui Pisas in Italia condiderunt, dictas a | |
| civitate pristina, unde {⁴³nunc}⁴³ addidit 'urbs Etrusca solo', cum prae- | |
| misisset 'Alpheae ab Origine Pisae'. {⁴³sane Pisas antiquitus conditas | 5 |
| a Peloponneso profectis, vel ab his qui cum Pelope in Elidem venerunt. | |
| alii Pisum, Celtarum regem, fuisse Apollinis Hyperborei filium et cum | |
| Samnitibus bellum gessisse, a quorum regina, quae post coniugis mor- | |
| tem imperio successerat, receptum, in Etruria oppidum suo nomine con- | |
| didisse. alii †locum ex deo privigno genitum, iuvenem viribus magnis, | 10 |
| Pisas condidisse aiunt. Cato originum qui Pisas tenuerint ante ad- | |
| ventum Etruscorum, negat sibi conpertum; sed inveniri Tarchonem, | |
| Tyrrheno oriundum, postquam eorundem sermonem ceperit, Pisas con- | |
| didisse, cum ante regionem eandem Teutanes quidam, graece loquentes, | |
| possederint. alii ubi modo Pisae sunt, Phocida oppidum fuisse aiunt, | 15 |
| quod nobis indicio est ex Peloponneso originem id oppidum trahere. | |
| alii incolas eius oppidi Teutas fuisse, et ipsum oppidum Teutam nomi- | |
| natum, quod postea †Pisas Lydia lingua sua singularem portum signi- | |
| ficare dixerunt; quare huic urbi a portu lane nomen inpositum. alii | |
| ab Epeo, Troiani equi fabricatore, conditum tradunt, qui cum aliis | 20 |
| Graecis in hanc regionem reiectus est: ubi postquam Troianae captivae | |
| metu dominarum, ad quas deducebantur, naves incenderunt, despera- | |
| tione reditus remansit, urbemque condidit et ab ea, quae est in Pelo- | |
| ponneso, Pisas cognominavit.}⁴³ |