| namqve fervnt lvctv cycnvm phaethontis amati Phae- | 10.189.1 |
| thon Clymenes et Solis filius fuit. qui cum doleret obiectum sibi | |
| ab Epapho, rege Aegypti, quod esset non de Sole, sed de adulterio | |
| procreatus, duce matre venit ad Solem et poposcit, ut si vere esset | |
| eius filius, petenda praestaret. quod cum Sol iurasset per Stygem | 5 |
| paludem se esse facturum, petit ille ut eius currus agitaret. Sol | |
| post iusiurandum negare non potuit. acceptis itaque curribus Phae- | |
| thon, cum orbitam solis exisset, et coepisset mundus ardere, a Iove | |
| fulminatus in Eridanum cecidit, qui et Padus vocatur. huius inte- | |
| ritum flentes sorores, Phaethusa et Lampetusa, deorum miseratione | 10 |
| in arbores commutatae sunt, ut hic dicit, in populos, ut in buco- | |
| licis, in alnos. fuit etiam {⁴³quidam}⁴³ Ligus, Cycnus nomine, | |
| {⁴³dulcedine cantus ab Apolline donatus,}⁴³ amator Phaethontis. qui cum | |
| eum fleret extinctum, {⁴³longo luctu}⁴³ in avem sui nominis conversus est. | |
| {⁴³qui postea ab Apolline inter sidera conlocatus est.}⁴³ cuius nunc filium | 15 |
| Cupavonem dicit habere cycni pennas in galea ad formae paternae | |
| insigne monstrandum. crimen amor vestrvm Phaethontem ama- | |
| tum a Cycno aut pie aut turpiter, accipiamus necesse est. si tur- | |
| piter, talis est sensus: crimen vestrum est, o Cycne et Phaethon, | |
| quod sic amastis; hoc vobis tantum potest obici. alii 'vestrum' pro | 20 |
| 'tuum' accipiunt, et ad solum Cycnum referunt, ut "vos, | |
| o Calliope, precor". si pie amavit, secundum Asprum 'crimen' erit | |
| 'causa', ut alibi "et crimine ab uno disce omnes", ut sit | |
| sensus: o Phaethontiades sorores et o Cycne, causa vestrum, id est | |
| vestrae mutationis, amor est, {⁴³quia sic Phaethontem amastis, ut periretis}⁴³. | 25 |