| ocnvs iste est Ocnus, quem in bucolicis Bia- | 10.198.1 |
| norem dicit, ut "namque sepulchrum incipit apparere Bia- | |
| noris". hic Mantuam dicitur condidisse, quam a matris nomine | |
| appellavit: nam fuit filius Tiberis et Mantus, Tiresiae Thebani vatis | |
| filiae, quae post patris interitum ad Italiam venit. {⁴³alii Manto, filiam | 5 |
| Herculis, vatem fuisse dicunt. hunc Ocnum alii Aulestis filium, alii | |
| fratrem, qui Perusiam condidit, referunt: et ne cum fratre contenderet, | |
| in agro Gallico Felsinam, quae nunc Bononia dicitur, condidisse: per- | |
| misisse etiam exercitui suo ut castella munirent, in quorum numero | |
| Mantua fuit. alii a Tarchone Tyrrheni fratre conditam dicunt: Man- | 10 |
| tuam autem ideo nominatam, quod Etrusca lingua Mantum Ditem | |
| patrem appellant, cui cum ceteris urbibus et hanc consecravit.}⁴³ man- | |
| tvs genetivus Graecus est: nam si latine declinaveris 'Mantonis' | |
| facit, sicut in Plauto legimus "Ionis". |