| gens illi triplex popvli svb gente qvaterni quia | 10.202.1 |
| Mantua tres habuit populi tribus, quae in quaternas curias divide- | |
| bantur: et singulis singuli lucumones imperabant, quos tota in | |
| Tuscia duodecim fuisse manifestum est, ex quibus unus omnibus | |
| praeerat. hi autem totius Tusciae divisas habebant quasi prae- | 5 |
| fecturas, sed omnium populorum principatum Mantua possidebat: | |
| unde est 'ipsa caput populis'. {⁴³ergo Vergilius miscet novam et veterem | |
| Etruriam, ut utriusque principatum patriae suae adsignet, cum alio- | |
| quin Mantua ad haec auxilia pertinere non debeat, quia Aeneas nulla | |
| a transpadanis auxilia postulaverit, cum omnis exercitus adversum | 10 |
| Mezentium uno loco consederit. et propterea putatur poeta in favorem | |
| patriae suae hoc locutus, ut de hac sola trans Padum pro Aenea ad- | |
| versum Mezentium auxilia faciat venisse, quod nec populorum nomina, | |
| nec lucumonum rettulerit.}⁴³ |