| {⁴³crastina lvx deest 'veniat', hoc est crastina lux veniat tan- | 10.244.1 |
| tum. [et crastina lux] si ad Aeneam referas 'spectabis' et 'non inrita | |
| dicta putaris', 'crastina lux' subaudiendum 'cum venerit'. si autem ad | |
| lucem 'spectabit' legas, 'crastina lux' suspendendum. quidam}⁴³ crastina | |
| lvx mea si non inrita dicta pvtaris ingentes rvtvlae spe- | 5 |
| ctabit caedis acervos 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si | |
| mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis | |
| videbit': nam male quidam 'spectabis' legunt et ad lucem referunt. | |
| quod non procedit; nullus enim sic loquitur: o Aenea, nisi quae | |
| dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis. | 10 |
| {⁴³alii more antiquo 'lux' pro 'luce' accipiunt: Lucilius in tertio "hinc | |
| media remis Palinurum pervenio nox" pro 'nocte'. Longus ait | |
| "deest 'venerit'": unde et ipse 'spectabis' legit.}⁴³ |