alma parens idaea devm alma proprie est tellus ab eo 10.252.1
quod nos alat, abusive tamen etiam aliis numinibus hoc epitheton
datur. terram autem {⁴³ipsam}⁴³ constat esse matrem deum: unde et
simulacrum eius cum clavi pingitur; nam terra aperitur verno, hie-
mali clauditur tempore. dindyma mons Phrygiae. 5