in freta abusive modo maria; nam proprie fretum est 1.607.1
mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum. dvm
montibvs vmbrae lvstrabvnt convexa alii hoc loco distinguunt
et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis
flexu circumibunt, ut "lustrat Aventini montem": aut 'lustrabunt' 5
inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contra-
rium dicimus, quia parum inlustrantur. alii tamen 'convexa sidera'
volunt, id est pendentia, ut "et caeli convexa per auras", id
est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in
aëre feruntur. 'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes 10
caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait "atque undae
plus quam quod digerat aër". {⁴³alii 'sidera convexa' nobis in-
minentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per con-
vexum disposita exhalatione terrae ali credantur. quidam radios solis
pasci asserunt umore terreno. 'polus' autem caelum dixit.}⁴³ 15