| infelix nova gavdia cydon de Cretensibus accipimus | 10.325.1 |
| quod in amores puerorum intemperantes fuerunt: quod postea in | |
| Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero | |
| dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si | |
| amatores non haberent. propter quod poeta Cydonem inducit ama- | 5 |
| torem. novimus autem Cydonas Cretenses dici. sane 'Cydon' quando | |
| nomen est proprium, 'Cy' naturaliter producit; si appellativum, cor- | |
| ripit 'Cy', ut "Parthus sive Cydon, telum inmedi- | |
| cabile torsit". tamen Statius etiam in proprio corripuit, ut "haec | |
| regi promissa Cydon haec Lampe dabamus": quod fecit, ab- | 10 |
| utens licentia qua utimur in propriis nominibus. nova gavdia | |
| quem tunc primum amare coeperat. |