| {⁴³stringentia corpvs quidam ἐμφατικώτερον putant, id est | 10.331.1 |
| iam stringentia. alii participium praesens pro futuro accipiunt, id est | |
| quae nisi essent deflexa, stringere habuerant.}⁴³ deflexit partim s. | |
| c. alma venvs male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum | |
| esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina | 5 |
| interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foe- | |
| dera, quam a bellis prohibuisse: nam et paulo post tam Iuno, quam | |
| Iuturna bellis intererunt. |