| svggere tela mihi ordo est: suggere tela mihi, quae in | 10.333.1 |
| campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus: nullum enim dextera | |
| mea in Rutulos sine causa iaculabitur telum eorum, quae iam sunt | |
| caede hostium comprobata. {⁴³qui vero 'steteruntque in corpore Graium' | |
| per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' | 5 |
| debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem. alii 'que' | |
| coniunctionem pro 'enim' ponunt, ut "primaque oriens | |
| erepta iuventa est".}⁴³ |