| moribvnda morienti similis. quod ita esse etiam Sallu- | 10.341.1 |
| stius comprobat et ostendit, qui ait "quasi vitabundus per tra- | |
| mites et saltuosa loca exercitum ductare": nam Iugurtha non | |
| vitabat legatum, sed se eum vitare simulabat. nam quia nomen | |
| est, ideo significat similitudinem, non passionem. quod si parti- | 5 |
| cipialiter diceretur, a passivo veniret: omnia enim a passivo par- | |
| ticipia in 'dus' exeunt. moribvnda similis morienti: non enim | |
| participialiter aliquid significat, sed nominis habet significationem. | |
| nominis autem significatio similitudinem habet, non passionem. | |
| quando dico 'moriturus est', vere moriturus est; moribundus autem | 10 |
| non vere, sed similis morienti est: unde et Sallustius dixit "quasi | |
| vitabundus". {⁴³nervis aut necessarie additur 'nervis', aut 'nervis' | |
| tantum 'pependit'.}⁴³ |