| boreae de gente svprema aut originem ducentes a | 10.350.1 |
| Zetho et Calai, qui filii Boreae et Orithyiae nymphae fuerunt, ut | |
| 'de gente' de genere accipiamus: aut certe in hyperboreis montibus | |
| natos, unde est origo venti Boreae. {⁴³'suprema' autem pro 'supremi | |
| Boreae'. si autem, ut quidam volunt, Boream principium generis | 5 |
| accipiamus, erit 'suprema' dictum pro 'summa': quod si ventum in- | |
| tellegimus, 'suprema' ultima modo: sicut <enim> dictum est, initium | |
| flandi Boreas concipit <ab hyperboreis montibus>.}⁴³ ismara Thraciae | |
| civitas a monte Ismaro {⁴³dicta. hic autem feminino 'Ismara', quia pa- | |
| triam dixit, ibi neutro "iuvat Ismara Baccho conserere"}⁴³. | 10 |