| ecce maris quod est efficax, in fine posuit: nam dicit | 10.377.1 |
| eos quo fugiant non habere, cum terra teneatur ab hostibus, mare | |
| autem pedibus transire non possint. castra vero ingredi turpissimum | |
| est: aut certe etiam hoc inpossibile, si ab hostibus obsidentur, ut | |
| quidam volunt, intellegentes 'et rapit acer totam aciem in | 5 |
| Teucros' scilicet suam, quam ducebat, ceteris relictis. magna | |
| clavdit nos obice pontvs {⁴³periphrasis, id est mari claudimur. et}⁴³ | |
| modo usus habet, ut 'hic obex' dicamus, unde quidam 'magno | |
| obice' legunt. antiqui etiam 'haec obex' dicebant, secundum quod | |
| est 'magna obice'. hinc est quod non nulli vitant generis dubietatem | 10 |
| et legunt 'magni', scilicet 'maris'. Caper tamen in libris dubii ge- | |
| neris probat dici et 'hic obex' et 'haec obex', quod, ut diximus, | |
| hodie de usu recessit. |