{⁴³hinc sthenivm petit pro 'tunc', loci adverbium pro temporis.}⁴³
|
10.388.1
|
rhoeti de gente vetvsta anchemolvm haec fabula in Latinis
|
|
nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium
|
|
iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus
|
|
ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Caspe-
|
5
|
riam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito
|
|
cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se
|
|
ad Turnum contulit: {⁴³ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni
|
|
filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a
|
|
Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander
|
10
|
Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit}⁴³.
|
|