| {⁴³hinc sthenivm petit pro 'tunc', loci adverbium pro temporis.}⁴³ | 10.388.1 |
| rhoeti de gente vetvsta anchemolvm haec fabula in Latinis | |
| nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium | |
| iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus | |
| ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Caspe- | 5 |
| riam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito | |
| cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se | |
| ad Turnum contulit: {⁴³ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni | |
| filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a | |
| Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander | 10 |
| Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit}⁴³. |