| iniecere manvm parcae traxerunt debitum sibi. et ser- | 10.419.1 |
| mone usus est iuris: nam manus iniectio dicitur quotiens, nulla | |
| iudicis auctoritate expectata, rem nobis debitam vindicamus. | |
| {⁴³telisqve sacrarvnt evandri multis experimentis ostenditur Vergilium | |
| subtiliter et aliud agentem ritum vetustissimorum sacrorum referre. hic | 5 |
| ergo cum dicit 'telisque sacrarunt Euandri' docet, quidquid destinatum | |
| fuerit diis, id sacrum appellari. perveniri autem ad deos non posse, | |
| nisi libera ab onere corporis fuerit anima: quod nisi morte fieri non | |
| potest. oportune ergo his sacratum Halesum loquitur, cum inminebat | |
| interitus.}⁴³ | 10 |