| {⁴³oppositvm obstantem, fortiter pugnantem. et quidam dubium | 10.428.1 |
| volunt, utrum 'pugnae oppositum', an 'nodum pugnae', quod est melius.}⁴³ | |
| nodvmqve moramqve bene addidit 'moram', ne 'nodum' aliud | |
| acciperemus: nam 'nodus' proprie est densa peditum multitudo, sicut | |
| 'turma' equitum, ut lectum est in disciplina militari. 'nodum' ergo | 5 |
| pro difficultate accipe, quae vix possit resolvi. |