{⁴³cvperem ipse parens spectator adesset aspere et amare dictum: 10.443.1
multa enim mala graviora videntur si ante oculos nostros eveniant,
quam si audiantur. tale est et in secundo de Polite "qui nati
coram me cernere letum fecisti": non enim obicit Pyrrho, quod
occiderit, quia hoc ius belli exigebat, sed quare vidente patre: et his 5
similia, ut "inpositique rogis iuvenes ante ora paren-
tum" et "an fratris miseri letum ut crudele videres?"
et "vidi oculos ante ipse meos" et "victum
tendere palmas Ausonii videre".}⁴³