| stat sva cviqve dies sectis philosophorum poetae pro | 10.467.1 |
| qualitate negotiorum semper utuntur, nec se umquam ad unam alli- | |
| gant nisi quorum hoc propositum est, ut fecit Lucretius, qui Epi- | |
| cureos tantum secutus est. scimus autem inter se sectas esse con- | |
| trarias: unde fit ut in uno poeta aliqua contraria inveniamus, non | 5 |
| ex ipsius vitio, sed ex varietate sectarum. illud namque quod ait | |
| in quarto "sed misera ante diem", Epicureorum est, qui | |
| casibus cuncta concedunt: nunc quod dicit 'stat sua cuique dies', | |
| stoicorum est, qui dicunt fatorum statuta servari. sane prudenter | |
| fecit ut fluxam et vagam opinionem Epicureorum daret homini, | 10 |
| {⁴³id est sibi,}⁴³—nam illud ex persona poetae dictum—hanc autem | |
| validam daret Iovi: nam stoici et nimiae virtutis sunt et cultores | |
| deorum. 'stat' {⁴³autem}⁴³ fixa est. 'dies' {⁴³vero}⁴³ tempus vitae; nam femi- | |
| nino usus est genere: cum enim masculino utimur, re vera diem | |
| significamus. {⁴³sane prudenter negaturus a causa coepit, quia qui rogat, | 15 |
| dum suspensus expectatione est, potest audire causam, cur sibi postea | |
| negatum sit; ceterum si statim neges, non admittit excusationem: ideo | |
| negaturus Iuppiter sic coepit.}⁴³ breve tempvs vitae quia quando- | |
| que finitur: ipse paulo post "Rhaebe diu, res si qua diu | |
| mortalibus ulla est, viximus", item Cicero "quid est enim hoc | 20 |
| ipsum diu, in quo est aliquid extremum?" |