| rvtvlorvm reicit arvis respiciendo fecit partem felicio- | 10.473.1 |
| rem, ut "aspice nos hoc tantum": quicquid enim Iuppi- | |
| ter videt, admodum iuvat. reicit 're' naturaliter brevis est et | |
| eam pro longa posuit: sic alibi "reice, ne maculis infuscet vel- | |
| lera pullis": quod licet possit excusari, quia cum facit 'reieci', 'i' | 5 |
| inter duas vocales posita, producit superiorem, ut dicamus longam | |
| eam esse spe, quia per declinationem longa futura est: tamen quia | |
| in hac re argumentum magis est quam ratio, dicamus ectasin | |
| factam, quae poetis plerumque conceditur. |