| nvnc mage sit legitur et {⁴³'nunc}⁴³ magis est', unus tamen | 10.481.1 |
| sensus est. sed si 'mage' legamus, propter metrum dictum est pro | |
| 'magis', sicut etiam 'pote' pro 'potis': Persius "qui pote? | |
| vis dicam? nugaris, cum tibi, calve": quod adeo in usum venit, | |
| ut etiam in prosa inveniatur: Cicero in frumentaria "mage con- | 5 |
| demnatum hominem in iudicium adducere non posse". | |
| penetrabile pro 'penetrale' dicitur: nam quod penetrat 'penetrale' | |
| dicitur, quod autem penetratur 'penetrabile'. |