| inpressvmqve nefas insculptum Danaidum nefas. Do- | 10.497.1 |
| natus tamen 'inpressum' dicit coactum, quod a patre conpulsae sunt | |
| facere. {⁴³sane fabula talis est. Aegyptus et Danaus fratres fuere. sed | |
| cum inter eos contentio de Memphidis imperio fuisset, multis saepe | |
| †aduotus contumeliis Danaus fratri Aegypto cessit imperio et relicta | 5 |
| <patria> ad Peloponnesum perrexit. cuius cives ibi rex factus a suo | |
| nomine Danaos appellavit. quod cum Aegyptum momordisset, veritus, | |
| ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude | |
| concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postu- | |
| lavit. quas Danaus, dolorem exilii retinens, mox promisit. sed cum | 10 |
| factae essent nuptiae, sponsae omnes sponsos suos, monente patre Da- | |
| nao, nuptiali nocte necaverunt: sola Hypermestra servato Lynceo fugam | |
| dedit, qui post adeptus patruum Danaum interemit. hae Danaides | |
| apud inferos hanc poenam habuisse dicuntur, ut in dolium pertusum | |
| aquam mittant. nefas declinatione caret. svb nocte pro 'in nocte'.}⁴³ | 15 |