| gnatis parce tvis {⁴³'talenta parce' per accusativum Plau- | 10.532.1 |
| tine dictum, qui ait in Milite "parce vocem". sane}⁴³ qui in | |
| Vergilium scripsit declamationes, de hoc loco hoc ait {⁴³ex persona | |
| Aeneae}⁴³: 'inprobus es, qui aut regi dones, aut filios exheredes'. | |
| 'parce' autem est secundum antiquos 'serva', ut apud Lucilium et | 5 |
| Ennium invenitur. quod autem dicit 'gnatis parce tuis', cum supra | |
| dixerit 'gnatoque patrique', non est contrarium: nam 'liberos' etiam | |
| unum dicimus filium, adeo ut Terentius etiam filiam 'liberos' dixerit, | |
| ut in Hecyra "qui illum dignum decreverunt, suos | |
| cui liberos committerent", ubi pater de filio ad uxorem loquitur. | 10 |
| ergo usurpavit, respiciens ad 'liberos', ut gnatos de uno diceret. | |
| commercia vicissitudines et ignoscendi facultatem; {⁴³vel captivorum | |
| redemptionem.}⁴³ |