| nec procvl haemonides hoc nomen licet possit esse | 10.537.1 |
| patronymicon, quia in 'des' exit, ut dicamus Haemonis filius, tamen | |
| melius est ut id proprium esse dicamus, quia nusquam aliud nomen | |
| eius aut praemissum est aut secutum: ergo simile est patronymico, | |
| ut sit 'Haemonides' sicut Thucydides. | 5 |