| immolat quasi victimam, ut ille consueverat: nam hoc | 10.541.1 |
| verbo ad sacerdotis nomen adlusit. {⁴³sane immolari proprie dicuntur | |
| hostiae, non cum caeduntur, sed cum accipiunt molam salsam: Cato | |
| in originibus ita ait "Lavini boves immolatos, prius quam cae- | |
| derentur profugisse in †siciliam".}⁴³ ingentiqve vmbra tegit | 5 |
| aut magnitudine corporis sui, {⁴³aut clipei}⁴³ obumbrat eius cadaver: aut | |
| 'ingenti umbra', id est morte tegit, ut "in aeternam clau- | |
| duntur lumina noctem": aut 'ingenti umbra tegit' secundum usum | |
| accipiendum, id est insultatione eum opprimit et adumbrat, {⁴³ut | |
| superatos dicimus adumbratos: aut 'ingenti umbra tegit' †aut inferior | 10 |
| tegat adversum hostes a fortiore quod institutum vivunt causa spolio- | |
| rum detrahendorum: sequitur enim 'arma Serestus lecta refert hume- | |
| ris'.}⁴³ serestvs Serestos duos intellegamus, unum in castris et | |
| unum cum Aenea: nam Troiani nondum erupere de castris, ut in- | |
| tellegamus eum quem supra dixit. ergo duo sunt; nec | 15 |
| mirum, cum et ipse dixerit, quod exemplo esse possit "Assa- | |
| racique duo". |