| silvicolae favno dryope qvem nympha crearat Fau- | 10.551.1 |
| nus hoc loco quidam rusticus intellegendus est, non deus, sicut | |
| supra Anxyr, quem legimus Iovem. {⁴³alii Fauni filium, sed antequam | |
| Faunus in deorum numero reciperetur.}⁴³ non nulli etiam nympham | |
| non deam volunt, sed graece sponsam dictam, {⁴³vel quae recens nupta | 5 |
| sit,}⁴³ ne incredibile sit ex duobus numinibus procreatum esse mortalem: | |
| quamquam haec numina secundum Aristotelem aliquando moriantur: | |
| {⁴³nam et Eryx, Veneris et Neptuni filius, ab Hercule occisus est}⁴³. |