silvicolae favno dryope qvem nympha crearat Fau-
|
10.551.1
|
nus hoc loco quidam rusticus intellegendus est, non deus, sicut
|
|
supra Anxyr, quem legimus Iovem. {⁴³alii Fauni filium, sed antequam
|
|
Faunus in deorum numero reciperetur.}⁴³ non nulli etiam nympham
|
|
non deam volunt, sed graece sponsam dictam, {⁴³vel quae recens nupta
|
5
|
sit,}⁴³ ne incredibile sit ex duobus numinibus procreatum esse mortalem:
|
|
quamquam haec numina secundum Aristotelem aliquando moriantur:
|
|
{⁴³nam et Eryx, Veneris et Neptuni filius, ab Hercule occisus est}⁴³.
|
|