| {⁴³simvl divvm templis indicit honorem apud maiores nostros | 1.632.1 |
| mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in | |
| fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', | |
| quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet; infert enim Didonem | |
| post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare | 5 |
| agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo | |
| vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post | |
| actum publicum,] diis sacra iussisse; nam subiungit 'simul Aenean in | |
| regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'.}⁴³ indicit | |
| honorem id est iussit fieri supplicationes. et bene 'indicit', quia | 10 |
| Troiani inopinato venerant. et feriae aut legitimae sunt aut indictae. | |
| indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacri- | |
| ficabat, aut certe de bonis damnatorum: unde et supplicia dicuntur | |
| supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustius | |
| "in suppliciis deorum magnifici". hinc etiam sacrum et vene- | 15 |
| rabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exse- | |
| crandorum fiebant. {⁴³indicit honorem] indictiva sacrificia dicebantur | |
| quae subito ad praesens tempus indicebantur. dicebantur sacra et | |
| honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur.}⁴³ |