| lvcage nvlla tvos cvrrvs fvga segnis eqvorvm | 10.592.1 |
| prodidit a. v. v. e. h. v. haec adlocutio contraria est superiori, | |
| hoc enim continet: obiecisti mihi quod sim et a Diomede et ab | |
| Achille conversus in fugam; te vero, o Lucage, nec equorum tar- | |
| ditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pan- | 5 |
| darus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui | |
| sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut {⁴³et}⁴³ paulo | |
| post Turnum agit imago bella deserere. potest tamen et ad | |
| illud referri quo tempore eum ab Achille nube cava Neptunus eri- | |
| puit, ut in quinto commemoratur. {⁴³potest et ad aliud referri, | 10 |
| quod Niphaeus paulo ante ab equis suis proditus est.}⁴³ |