| qvae voce gravaris quae negas fato; vox enim Iovis | 10.628.1 |
| fatum est: Statius "et vocem fata secuntur". hoc autem dicit: | |
| utinam quae negas voce, id est fato, mente praestares. nam si | |
| Iovis vox fatum est, potest aliud fando fati ordinem commutare. | |
| 'gravaris' autem negas, graviter fers. et hac elocutione non nisi | 5 |
| per accusativum utimur, ut si dicas 'gravor adventum tuum', id est | |
| graviter fero, gravor praesentiam tuam: nam et ipse sic dixit 'quae | |
| gravaris'. aliter non dicimus in hac significatione. similiter etiam | |
| accusativo casu utimur, cum volumus absolutam facere elocutionem | |
| et per gerundi modum aliquid dicere, ut 'petendum mihi est equum, | 10 |
| codicem, byrrum'—hinc Vergilius "aut pacem Troiano | |
| ab rege petendum", {⁴³sic}⁴³ Sallustius "castra sine vulnere introi- | |
| tum"—nam si dixeris 'petendus est codex', iam non per gerundi | |
| modum {⁴³agis}⁴³, sed participialiter loqueris. |