| {⁴³fortia facta patrvm veteres enim in conviviis solebant fortia | 1.641.1 |
| parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit. et hic resolvit | |
| poeta illud quod reprehenditur, cur in templo Iunonis non Poenorum, | |
| sed Troianorum et Graecorum facta depinxerit, scilicet quod suorum | |
| res pretiosiore materia signatas habuerit.}⁴³ series ordo conexus. | 5 |