| at iovis interea monitis novimus sacrilegum esse Me- | 10.689.1 |
| zentium, {⁴³novimus quoque}⁴³ Iovem etiam adhortatum esse alios deos, | |
| ut a bello desisterent, et dixisse "rex Iuppiter omnibus | |
| idem". quomodo ergo procedit 'at Iovis interea monitis'? dicimus | |
| primum, Iovem iustitiae favere, non partibus: quod si est, iure Me- | 5 |
| zentium in Turni locum facit venire, ut iustum proelium inveniatur, | |
| ne una penitus sit pars a ducibus destituta. quod autem dicitur, | |
| sacrilegum Iuppiter admonere non debuit, non admonet, ut vincat, | |
| sed ut possit perire. illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum | |
| numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte | 10 |
| Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium: unde est | |
| "dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cui- | |
| que deus fit dira cupido?" monitis ab eo quod est 'haec mo- | |
| nita' hic venit dativus; nam et 'hos monitus' dicimus, ut Persius | |
| "hos pueris monitus patres infundere lippos". sed a | 15 |
| quarta declinatione nec singulari dativo utimur nec plurali: nam | |
| unum nomen est de his, quae licet duplicem habeant declinationem, | |
| tamen aliquibus eorum casibus propter asperitatem non utimur, ut | |
| 'laurui lauribus', cum et 'huius laurus' et 'ab hac lauru' dicamus. |