| rapidvm ad naves praemittit achaten non praemittit, | 1.644.1 |
| nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, | |
| {⁴³id est eius qui mittit,}⁴³ intellegendum est, non ex Achatae velocitate. | |
| et sic praerapidum dixit, quomodo Terentius "per pol quam pau- | |
| cos", hoc est perquam paucos; 'pol' enim ipsum per se plenum est | 5 |
| iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret. |