| paeana secvti paean proprie Apollinis laus est, sed | 10.738.1 |
| abusive etiam aliorum dicitur; unde Pindarus opus suum, quod et | |
| hominum et deorum continet laudes, paeanas vocavit. {⁴³quamvis qui- | |
| dam alium Paeana esse, alium Apollinem velint, sed vere 'Paean' | |
| Apollo. tamen paeana carmen esse victoriae Aeschylus docet, quod ideo | 5 |
| Apollini dicatum est, quia malorum avertendorum potens est: unde et | |
| ab Homero ultricem inmittens pestilentiam inducitur.}⁴³ |