iliacis erepta rvinis commendat ex loci difficultate, ut 1.647.1
"nec tuta mihi valle reperti"; item ex persona, ut 'ornatus Ar-
givae Helenae' et 'Ilione quod gesserat olim', ut "hoc Priami
gestamen erat": quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut
"ex Aethiopia est usque haec". erepta {⁴³ostendit valde pretiosa, 5
quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi.}⁴³ laborat {⁴³autem poeta}⁴³ hoc ser-
mone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus
Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex
incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.