| iram miserantvr inanem generaliter dicit omnem iram | 10.758.1 |
| bellicam: ubi enim tam inanis iracundia est, quam in bello, ubi ut | |
| pereamus irascimur? {⁴³aut quia nulla causa tam iusta est, ut propter | |
| eam bellum geri debeat: nam ideo ait 'et tantos mortalibus esse labores'. | |
| an 'inanem' non iuste conceptam? sic "inanis fletus" Aristaei, ut qui | 5 |
| scilicet tanti non fuerint, propter quos ille sic lamentaretur.}⁴³ |