orion cvm pedes incedit medii per maxima nerei 10.763.1
stagna Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis
filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis
hospitio. hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore
susceptus a rege {⁴³Oenopione}⁴³, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus 5
{⁴³opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit. is satyros misit, qui
soporem infunderent Orioni et sic velut vinctum Oenopioni traderent
arbitrio eius puniendum. tum ille Oenopion sopito}⁴³ ei oculos sustulit.
caecus itaque Orion cum consuleret quemadmodum oculos posset
recipere, responsum est ei, posse lumina restitui, si per pelagus ita 10
contra orientem pergeret, ut loca luminum radiis solis semper offer-
ret. quod ille efficere ita potuit: nam cum audisset strepitum cy-
clopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his
suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit.
non autem incongrue fingitur ire potuisse per medium pelagus, 15
quasi filius pro parte Neptuni. haec autem comparatio pertinet ad
solam corporis proceritatem. {⁴³alii hunc Orionem tantae magnitudinis
dicunt fuisse, ut nulla eum altitudo maris ingredientem potuerit morari,
unde inter sidera receptus. sane 'incedit' pro 'incessit', praesens pro
praeterito. per maxima autem}⁴³ nerei stagna epitheto elevavit tapi- 20
nosin more suo.