| tropaevm tropaeum dictum est ἀπὸ τοῦ τρέπεσθαι, id | 10.775.1 |
| est ab hostium conversione: unde qui hostem fugasset, merebatur | |
| tropaeum, qui autem occidisset, triumphum, ἀπὸ τοῦ θριαμβεύειν, | |
| id est ab exultatione. sciendum sane Lauso propriam ideo nihil | |
| profuisse pietatem, quod in eum pater mente sacrilega munera trans- | 5 |
| ferebat deorum et ei occisorum spolia devovebat. |