{⁴³pergama cvm peteret eo tempore quo a Paride sollicitata est 1.651.1
Helena Venere faciente, quae ei praemium pro victoria, quam de malo
aureo acceperat, alienum matrimonium concilians solverat. nota fabula
omnibus traditum est, quamvis vera historia hoc habere dicatur, non
sollicitatam a Paride Helenam, sed cum non ei consentiret, ut absente 5
eo tempore Menelao sponte eum sequeretur ad Troiam, expugnata civi-
tate vi a Paride sublatam. unde factum est, ut Paris timore, ne qui
eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed dever-
teret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret. qui cum esset sacrificus
et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur sub- 10
traxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae
formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies.}⁴³ in-
concessosqve hymenaeos et fato et legibus. Hymenaeus autem
ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui
die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur 15
in nuptiis. falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti.
sed hoc habet veritas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella
saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invo-
cant nomen, quasi liberatoris virginitatis. hinc etiam apud Roma-
nos Thalassio invocatur. cum enim in raptu Sabinarum plebeius 20
quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis,
Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit
puellae tuta virginitas.