gravia arma qviescvnt {⁴³cur illa pendeant, haec in terra 10.836.1
sint, docuit dicendo 'gravia arma': unde et 'quiescunt' dixit.}⁴³ bene
'gravia', ut et galeam arma, sed levia intellegamus. et talis est
figura, sicut illa Sallustii "leonem atque alias feras", ergo et leo
fera est. 'quiescunt' autem quasi in terra posita, quoniam galea, 5
quae pendebat, poterat et moveri.