praeterea sceptrvm ilione bene offert munera apta 1.653.1
personis, sicut etiam Latino in septimo. {⁴³ilione qvod gesserat olim
quia etiam feminae sceptro utebantur. 'gesserat' autem pro gestaverat,
ut "hoc Priami gestamen erat". et quaeritur, utrum hoc sceptrum
de Thracia, an de Troia sublatum. quidam Aeneae ab Iliona datum 5
dicunt. sed quamvis apta nupturae reginae sint munera, tamen futuro-
rum malorum continere omen videntur.}⁴³