rhaebe div res si qva div mortalibvs vlla est hoc 10.861.1
loco notant Vergilium critici, quod homini sacrilego dedit pruden-
tem sententiam: quam rem ratio naturalis excusat. ea enim quae
per naturam movent animos, in quamvis personam cadunt, illa vero
tantum sunt prudentium, quae non nisi consilio et ratione deprehen- 5
duntur: unde et Terentius servis dat plerumque sententias pruden-
tissimas quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis, ut "ne
quid nimis".