bacatvm ornatum margaritis. dicimus autem et haec 1.655.1
margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est,
quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Ci-
cero "nullam gemmam aut margaritam", et gemmas volunt dici
diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, mar- 5
garitas pertusas. dvplicem aut latam, ut "duplici aptantur
dentalia dorso", item at "duplex agitur per lumbos spina":
aut certe re vera duplicem gemmis et auro. {⁴³sane inmiscet Roma-
nam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur.}⁴³