| nvllvm in caede nefas mori viro forti nefas non est, | 10.901.1 |
| nec ego sic ut vincerem veni, hoc est cum voluntate procumbo. | |
| {⁴³ergo aut nihil acerbi in morte se passurum ait; aut nihil nefandum | |
| Aenean commissurum, si se volentem interfecerit, quia mori decreverit, | |
| si mortem filii non potuisset ulcisci. nec sic ad proelia veni hoc est | 5 |
| ut vincerem, aut victus mortem deprecarer: ergo libenter occumbo.}⁴³ |