telaqve trvnca viri {⁴³id est}⁴³ praefracta; ita enim in tro- 11.9.1
paeis poni consueverunt: Iuvenalis "et fracta de casside
buccula pendens et curtum temone iugum victaeque tri-
remis aplustre". {⁴³vel 'trunca tela' quae de suo clipeo legerat: ideo
enim 'trunca', quod in evellendo praefracta.}⁴³ et bis sex thoraca 5
petitvm perfossvmqve locis duodecim vulneribus adpetitum: quia,
ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim
partes fuit divisus, ut "gens illi triplex, populi sub
gente quaterni", qui singulis lucumonibus parebant. moris autem
fuit ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, sicut etiam 10
de Hectore Homerus commemorat. unde est "quae cir-
cum plurima muros accepit patrios". {⁴³non ergo ab Aenea, sed
ab his qui "uni odiisque viro telisque frequentibus in-
stant": quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceret
"scio acerba meorum circumstare odia": neque enim hoc in illo 15
momento periculi meminisset, nisi eos cerneret inminere.}⁴³