ensem collo svspendit ebvrnvm vaginam eburneam. sane 11.11.1
'ebur eboris' facit, non 'eburis', sicut 'murmur murmuris': unde quia
in principalitatis declinatione varietas invenitur, etiam derivatio
varia est: nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab
eo quod est 'eboris'. {⁴³'collo' autem, id est de collo. paulatim de trunco 5
arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det et collum: quod
valde quaeritur, an bene.}⁴³