| qvod svperest id est de reliquo: et est absoluta elocutio, | 11.15.1 |
| {⁴³ut "quod superest laeti bene gestis corpora rebus"}⁴³. | |
| et de rege svperbo primitiae aut hoc dicit: primitiae istae quas | |
| fecimus, non de plebe sunt, sed de rege superbissimo, {⁴³id est Mezen- | |
| tio}⁴³: aut certe regem superbum Turnum accipiamus—nam de ipso | 5 |
| legimus "at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa | |
| superba miratur"—ut sit sensus: haec spolia et hanc primam | |
| belli partem superbo Turno sustulimus. nam hoc epitheton pro- | |
| prium Turni est, quod ei Vergilius pro ingenti scelere dat. apud | |
| maiores enim superbia ingens facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro | 10 |
| multis sceleribus superbi nomen acceperit. |