{⁴³ne qva mora ordo 'ne qua mora inpediat'.}⁴³ vellere signa 11.19.1
adnverint svperi ne in mora sitis, cum captatis auguriis ad bel-
lum exire coeperimus. 'vellere' autem proprie dixit, quia Romana
signa figebantur in castris, et cum ad bellum eundum fuisset, capta-
tis auguriis avellebantur e terra: nam alibi ea figi non licebat. 5
sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile seque-
rentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui
iturus ad proelium avellere signa vix potuit. {⁴³quod etiam Flaminio
contigit, qui cum imperasset signa tolli eaque non possent moveri, effosso
solo in quo erant fixa, vi magna extrahi praecepit, et infeliciter apud 10
Trasimennum pugnavit. alii 'vellere' movere accipiunt: Ennius "rex
deinde citatus convellit sese", et in sacris 'convelli mensa' dicitur
cum tollitur.}⁴³